FUNAMBULI

FUNAMBULI
FUNAMBULI
apud Vett. iam olim, inter mirantis popelli spectacula: quae, ut aliae exercitationes, licet ubiqueve locorum agerentur, praecipue tamen in Gymnasiis effici consuevêre. Eae vero sunt τὸ διὰ χοινίου ἀναῤῥιχᾶςθαι, τὸ ἀκροχειρίζεςθαι, τὸ ἐκπλεθρίζειν, τὸ πυτιλιζειν, apud Galen. per funem ascendere, manibus colluctari, plethrissare, pytillissare. Quomodo autem per funes ascendendo sese exercerent, ostendit ad oculum icon huius rei, ex ant iquis gemmis expressa, apud Mercurial. l. 3. c. 5. Meminit quoqueve Funambulorum seu Schoenobatarum, voce Graecâ. Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 77. imo et iam diu ante ipsum Terent. Hecyr. Prolog. Initio.
Ita populus studio stupidus in Funambulo
Animum occupârat.
De iisd. M. Caelius l. 8. Ep. 1. Ego qui scirem. Q. Pompeium Baulis schoenobaticam facere, et usque eo, ut ego misererer eius esuriei, non sum commotus. Ubi Scoenobaticam eleganter dixit facere Pompeium, quod iis premeresur angustiis rei familiatis, ut illi pedes, quod Funambuli solent diducere non liceret: Sunt tamen, qui pro, Schoenobaticam, legi velint, Empeneticam, qua de voce diximus retro. Magis tamen mirere elephantem Funambulum, apud Senec. in Ep. Hodie nulla gens Persis, in hoc genere ludi, exercitatior est, teste Ioh. Tavernier Itin. Pers. Non admodum dissimilis fuit ls ludus, qui apud Hesych. et Polluc. Σκαπάρδα dictus reperitur, de quo alibi. Cum vero non, sine capitis periculo, artem suam id hominum genus exerceat: adeoqueve puer funambulus lapsus esset, et, ut credi par est, collum fregisset, principatu Marci Antonini Imp. hic quâ erat moderatione et pietate, ne id denuo accideret, funambulis culcitras subici iussit, apud Capitolin. nempe per totum spatium, qua funis tendebatur. Sed et rete aliquando Schoenobatis, eodem fine, subtensum fuisse, docet Casaub. ad l. Vide ibidem Salmas. Alia notio vocis est, apud Orderic. Vital. l. 9. Funibus per murum dimissi sunt, unde ad suam diuturnam ignominiam furtivi Funambuli vocati sunt. Hîc enim ironice sie appellantur ignavi quidam, qui ex obsessa urbe funibus e moenibus demissi, fugae se dedêrunt etc. Quomodo vero a Neurobatis distinguerentur Funambuli, dicemus infra. Manil. Funambulum elegantissimis his versibus describit,
——— aut tenues ausus sine limite gressus,
Certa per extentos ponit vestigia funes,
Et caeli meditatus iter, vestigia perdit;
Per vacuum et pendens populum suspendit ab ipso.
De eodem hoc αἰνιγματῶδες in antiquo Cod. MS. reperit Salmas. Vidi hominem pendere cum via, cui latior erat planta, quam semita; quod idem in hoc distichon Graecum coegit,
Εῖδον ἐγὼ, μέγα θάμβος, εν ἠέρι πεζὸν ὁδίτην,
Μειοτέρης ἐπίβας ἴγνεος ἀτραπιτου.
Not. ad Vopisc. in Carino. Vide etiam infra, ubi de Schoenobatis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ФУНАМБУЛЫ —    • Funambŭli,          акробаты (плясуны на канате), называемые также schoenobatae и neurobatae; они обыкновенно были из сословия рабов …   Реальный словарь классических древностей

  • funambul — FUNAMBÚL, Ă, funambuli, e, adj., s.m. şi f. (Rar) (Persoană) care merge sau dansează pe sârmă. – Din fr. funambule. Trimis de zaraza joe, 02.02.2004. Sursa: DEX 98  funambúl adj. m., s. m., pl. funambúli; …   Dicționar Român

  • NEUROBATES — apud Vopisc. in Carino c. 19. Nam et neurobatem, qui velut in ventis cothurnatus ferretur exhibuit: Graece Νευροβάτης, qui nervis incedebat, dictus est. Nempe inter Veteres θαυματοποιοὺς, non solum fuêre schoenobatae seu funambuli, sed etiam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCHOENOBATES — memoratur Iuvenali Sat. 3. v. 77. Labeoni Funambulus l. 54. ff. de act. empti. Appuleio Funirepus, Floridor. l. 4. Graecis Σχοινοβάτης, item Καλοβάτης in Glossis, κάλοι namque χοινία sunt, interprete Heschiô; apud Romanos inter servos fuit… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Neurobat — Dieser Artikel oder Abschnitt ist nicht hinreichend mit Belegen (Literatur, Webseiten oder Einzelnachweisen) versehen. Die fraglichen Angaben werden daher möglicherweise demnächst gelöscht. Hilf Wikipedia, indem du die Angaben recherchierst und… …   Deutsch Wikipedia

  • Seilakrobatik — Dieser Artikel oder Abschnitt ist nicht hinreichend mit Belegen (Literatur, Webseiten oder Einzelnachweisen) versehen. Die fraglichen Angaben werden daher möglicherweise demnächst gelöscht. Hilf Wikipedia, indem du die Angaben recherchierst und… …   Deutsch Wikipedia

  • Seiltanz — Hochseilartisten Im Zirkus Die Füße eines …   Deutsch Wikipedia

  • Seiltänzer — Dieser Artikel oder Abschnitt ist nicht hinreichend mit Belegen (Literatur, Webseiten oder Einzelnachweisen) versehen. Die fraglichen Angaben werden daher möglicherweise demnächst gelöscht. Hilf Wikipedia, indem du die Angaben recherchierst und… …   Deutsch Wikipedia

  • СЕРВЫ —    • Servi,          общее название римских рабов; как слуги, они назывались famuli (отсюда familia, принадлежавшая к известному дому), в домашней жизни pueri; как движимое имущество mancipium. Рабами делались     I.вследствие рождения от рабыни …   Реальный словарь классических древностей

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”